Registro n. 11 precedente | 778 di 1770 | successivo

778. Francesco Sforza al vicario vescovile di Pavia 1453 febbraio 15 Milano

Francesco Sforza chiede al vicario vescovile di Pavia che vengano rilasciati a fra' Nicolino da Luino di San Tommaso di Pavia i beni di cui si riconosca che indebitamente è stato privato.

Vicario episcopalis curie Papiensis.
Querelanter nobis exposuit frater Nicolinus de Luyno Sancti Tome illius nostre civitatis arestata pariter et arepta sibi fuerint nonnulla bona indebite et preter omnia iuris debitum, sicuti ab eo clarius informabimini. Quamobrem ortamur vos et oneramus ut si, habita de premissis informacione, noveritis vera esse exposita, provideatis opportune quod supplicanti dicta sua bona libere, et prout iuri conveniet, omnino relaxentur et restituantur, ne iustam conquerendi de fratribus antedictis habeat causam. Data Mediolani, xv februarii 1453.