Registro n. 11 precedente | 789 di 1770 | successivo

789. Francesco Sforza al vescovo di Parma 1453 febbraio 16 Milano

Francesco Sforza, rivelatosi vero quanto nella supplica si dice contro Giacomo Grandi dal minore Biagio Ribolli da Besana e dal suo tutore Petrolo da Riva, sollecita il vescovo di Parma a convocare detto Giacomo perché del tutto risarcisca il supplicante.

Domino episcopo Parmensi.
Porectam nobis contra dominum Iacobum de Grandis supplicationem parte Blasium de Ribollis de Bexana minorem et Petrolum de Rippa, eius tutorem (a), reverentie vestre emittimus his involutam, cuius serie inspecta, quia, si narrata vera sunt, profecto minoris indemnitati, debita censura, occurendum censemus, ortamur igitur reverentiam vestram et maiorem in modum oneramus atque perstringimus ut, vocato dicto domino Iacobo, et de expositis sumatim, et ullo penitus absque litigio, diligenti ac veriore informacione prohabita circha supplicantis opportunitatem et satisfactionem integram, ea via providere omnino velit que salubrior pariter et iuri convenientior videbitur, ne quispiam alterius cum iactura (b) locupletior ditiorque efficiatur, quemadmodum reverentiam vestram facturum nedum (c) ambigimus sed certi reddimur. Data Mediolani, ut supra.


(a) Così A.
(b) Segue loclu depennato.
(c) nedum in interlinea su ne du depennato.