Registro n. 11 precedente | 798 di 1770 | successivo

798. Francesco Sforza al capitano del lago di Como 1453 febbraio 17 Milano

Francesco Sforza ingiunge al capitano del lago di Como che, verificato quanto denunciato dai fratelli Gaspare e Baldassare de Campatiis da Coreno, intervenga, avvalendosi anche delle disposizioni penali, per evitare che il ricorrente subisca ancora vessazioni da quei malfattori, che costringerà pure alla restituzione e al risarcimento di uve e frutti.

Capitaneo nostro Lacus Cumarum.
Insolentias et excessus sustinere nequentes, comittimus vobis et volumus ut de narratis, his involuta peticione Gasparis et Baldesaris fratrum de Campatiis de Coreno certiorari omnino studeatis, et si exposita vera esse noveritis, provideatis expedienter et etiam secundo illis preceptis penalibus, de quibus vobis videbitur, quod supplicans nulla indebita molestia, seu noxia, novitate vel vexatione ab assertis malefactoribus, sive aliquo eorum affici quovismodo valeat, compellatisque dictos malfactores ad integram restitutionem et emendationem uvarum et fructuum ibidem (a) memoratorum, nec minus illos puniatis, prout iuri congruere videbitur, et hoc summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sic quod iusticie sit locus et maleactores impuniti non remaneant. Data Mediolani, ut supra.


(a) Segue memoriter depennato.