Registro n. 11 precedente | 826 di 1770 | successivo

826. Francesco Sforza a Paolo della Padella 1453 febbraio 21 Milano

Francesco Sforza, mosso da compassione per Cristoforo e Lorenzo, fratelli de Brebia, e per i nipoti, tormentati da debitori che tentano di trascinarli in giudizio, ordina a Paolo della Padella, ufficiale della Camera ducale, di costringere tali debitori a saldare completamente i loro creditori.

[ 177v] Paullo dela Padella, officiali Camere nostre.
Significa(ve)runt nobis Christoforus et Laurentius, fratres de Brebia ac nepotes, quod debitores sunt nonnullorum quibus, aliu(n)de satisfiatiendi modum non habent, nisi per viam constritionis: plurimum eorum debitorum renitentium querentium eos per litigia distrahere, ad que minime habiles sunt, dignemur eorum indemnitati providere, ne consumpti penitus remaneant et patriam deserere cogantur. Quare, compatientes supplicantium condictioni et ut creditoribus ipsis satisfacere valleant, committimus tibi et volumus quatenus contra debitores eorum ius ministres sumatim et expedite, sine strepitu et figura iudicii, ac penitus absque litigio, cogendo per omnia iuris remedia quoscumque repertos veros exponentium debitores ad eisdem integram reddendam solucionem totius eius, de quo veri apparuerint debitores quavis ex causa, ita quod suum obtineant debitum, frivola quavis exceptione remota. Mediolani, xxi februarii 1453.