Registro n. 11 precedente | 863 di 1770 | successivo

863. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 febbraio 24 Milano

Francesco Sforza comanda a Cedreone da Roma, vicario del podestà di Milano, che vista la supplica di Bartolomeo de Lucaternis e accertato il vero credito del supplicante, renda spedita giustizia a Bartolomeo costringendo, entro quindici giorni, il citato Gaspare a saldare del tutto il debito che ha con Bartolomeo.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Supplicationem, quam habuimus parte Bartolomei de Locaternis, civis nostri Placentie, vobis his inclusam mittimus, et eius continentiam attendentes, ac auditis proinde partibus, sive pro eis facientibus, comitimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus et visis earum iuribus et in causa agitatis, si constiterit de vero supplicantis credito, compellatis expedientibus et necessariis omnibus iuris remediis nominatum in supplicatione Gasparum ad supplicanti integram faciendam solutionem totius eius quod habere debuerit, huiusmodi ex causa premissa, expediendo summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac omnino penitus absque litigio, facti veritate inspecta, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque remotis, ac intra dies xv continuos ad tardius post harum receptionem, attenta qualitate rei, et hec omnino per vos solum expediatis. Data Mediolani, ut supra.