Registro n. 11 precedente | 910 di 1770 | successivo

910. Francesco Sforza al consigliere ducale Sillano Negri 1453 marzo 2 Milano

Francesco Sforza vuole che il consigliere ducale Sillano Negri appuri la verità circa l'omicidio di cui parla nella sua supplica il piacentino Giovanni de Lecacorvis. Gli riferisca quanto sarà riuscito a scopriere in modo che il duca possa prendere una decisione in merito.

Domino Sillano de Nigris, conscilliario nostro dillectissimo.
Quemadmodum per alias nostras, datas apud Calvisanum decimo novembris anni proximi delapsi, vobis committisse recolimus, volumus et vobis mandamus ut, omnibus viis et modis quibus expedire videbitur, studeatis et nitamini diligentius huiuscemodi homicidii, de quo inclusa supplicatio Iohannis de Lecacorvis, civis nostri Placentini, mentionem facit, veritatem (a) cernere, cum illud interfuisse asseritur eundem Iohannem, quod ipse penitus abnegat et illius facinoris se iustum et innocentem affirmat. Et quidquid in pura veritate (b) comperire poteritis, nos vestris reddatis clariores, ut convenientius superinde providere valeamus. Data Mediolani, ii martii 1453.


(a) Segue evere depennato.
(b) Segue comperiere depennato.