Registro n. 11 precedente | 913 di 1770 | successivo

913. Francesco Sforza a Tommaso Tebaldi da Bologna 1453 marzo 1 Milano

Francesco Sforza vuole che Tommaso Tebaldi da Bologna, luogotenente di Como, induca Zanino Giacomino e Simone, fratelli di Cristoforo Muttoni loro tutore e curatore, a essere presenti alle disposizioni degli atti fatti davanti a lui, dal momento che si tratta del loro interesse.

Tome de Bononia, locuntenenti Cumarum.
Consideratis in inclusa supplicatione recitatis Zanini Iacobini et Simonis, fratrum Christofori de Muttonibus, eorum tutoris et curatoris, contentamur et tibi mandamus quatenus, non attento quod dicti omnes fratres in litteris nostris, quas preteritis ad te diebus dedimus, non fuerint nominati, tamen agas et pariter fatias proinde ac si in dictis nostris nominati extetissent simul cum dicto Christoforo, et sic dispositum intelligatur de actis hactenus coram te factis, postquam de eorum exponentium interesse agitur, et ne ex huiusmodi negligentia dicti minores, quorum iura confovenda sunt, iuribus suis spoliati veniant, vel maioribus affici dispendiis. Data ut supra.