Registro n. 11 precedente | 920 di 1770 | successivo

920. Francesco Sforza al vicario del podestà di Novara 1453 marzo 3 Milano

Francesco Sforza dispone che il vicario del podestà di Novara, sentite le parti, provveda che si giunga, come richiesto dal novarese Gaudenzio Porti, alla divisione dei beni, in modo che nessuno abbia di che lamentarsi.

[ 195r] Vicario potestatis nostro Novarie.
Parte Gaudentii de Portis, civis nostre illius civitatis Novarie, supplicatum est nobis, sicuti per inclusam formam cernere poteritis. Consideratis igitur ibidem expressis, maxime quia nemo invitus in comunione stare tenetur, committemus vobis et volumus ut, habitis partibus, si ita est uti exponitur, provideatis expedienter quod de huiusmodi dividendis bonis debite inter partes fiat divisio, advertendo tamen quod neutri partium iusta exinde gravaminis relinquatur materia. Data Mediolani, iii martii 1453.