Registro n. 11 precedente | 932 di 1770 | successivo

932. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 marzo 5 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Pavia, esaminata la pratica, la concluda al più presto tenendo presente che i supplicanti Giorgio e Antonio, fratelli de Taratiis da Pontecurone, sono forestieri.

Potestati nostro Papie.
Porectam nobis supplicationem per Geogium et Antonium, fratres de Taratiis de Ponte Curono, tibi emittimus introclusam et, eius attenta continentia, maxime quia supplicantes ibi forenses sunt et in alieno foro habent litigare, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis et evocatis ad te partibus, super hiis, que supplicatio commemorat, iusticiam facias summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ponendo supplicantes ipsos et manutenendo in et ad possessionem domus, pro qua agitur, si et quatenus de iure ponendi et manutenendi sunt, et predicta expedias omni celeritate possibili ac ullo sine litigio, cavillationibus et frivolis obiectionibus quibuscunque posthabitis. Data Mediolani, v martii 1453.