Registro n. 11 precedente | 960 di 1770 | successivo

960. Francesco Sforza al referendario di Parma 1453 marzo 6 Milano

Francesco Sforza ordina al referendario di Parma che, preso atto di quanto scrivono Albertino e Giacomino, fratelli de Colla, questi godano di tutte le grazie e prerogative di cui godono gli altri cittadini di San Lazzaro.

Refferendario nostro Parme.
Cum querella nobis exponi fecerunt Albertinus et Iacopinus, fratres de Colla et habitatores Ville de Merervo districtus nostri Parmensis, quod licet cives illius nostre civitatis citati sint ac dedicati beati Lazari, tamen civilitate non petuntur preter omne iuris debitum, sic quod deterius haberi videtur, quod iniquum est, sicuti infra eorum peticio melius commemorat. Quare attentis premissis, mandamus tibi et volumus quatenus si narrata veritate nituntur, provideas opportune quod supplicantes iidem fruant et gaudeant illis omnibus emolumentis, gratiis et prerogativis quibus alii cives et dedicati prelibati Sancti Lazari potiuntur et gaudent, seu frui et gaudere noscuntur, quemadmodum honestas expetere videtur. Mediolani, vi martii 1453.
A margine: Pro domino (a) Francisco Malete.


(a) Segue Pet depennato.