Registro n. 11 precedente | 979 di 1770 | successivo

979. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 marzo 8 Milano

Francesco Sforza comunica al podestà di Pavia di aver concesso ampia grazia a Martino Brambilla per l'omicidio di suo padre Carlo, avvenuto fortuitamente, e considerata la pace intervenuta, documentata da atto del notaio pavese Facino de Guargualiis. Dispone che qualsiasi atto attinente all'omicidio venga annullato ś che non se ne possa mai avere menzione.

Potestati nostro Papie.
Anima advertentes causam commissi homicidii per Martinum de Brembila, illius nostre civitatis Papie habitatorem, in personam Caroli de Brembila, eius patre, fuisse fortuitum et inopinatum, nulloque supplicantis dolo vel culpa intervenisse, duximus eundem Martinum gratia et liberalitate nostra fore complectendum, attentis maxime his, de quibus eius inclusa supplicatio mentionem habet, et precipue pace habita cum offensis de qua publico constat documento rogato per [ 206r] Facinum de Guargualiis, notarium Papiensem, mandamus igitur tibi et volumus quatenus, si narrata in supplicatione vera sunt, eo casu contra supplicantem predictum ex causa dicti homicidii nequaquam procedas nec procedi facias quemlibet patiaris vel permittatis, et si qua novitas obinde facta esset, illam facias libere revocari, cassari, etiam faciendo omnem exinde secutum processum et quelibet alia exinde fieri secuta, vel que sequi quavismodo potuissent et possent de quibuscunque libris, filciis et scripturis in et super descriptis reperientur, taliter quod ex causa superdicta supplicans pretactus molestari, turbari, gravari seu vexari, nullo pacto realiter vel personaliter, aut alio quovismodo vallent, sed in his statu et gradu existat in quibus erat ante perpetratum homicidium huiusmodi et proinde ac numquam perpetratum vel commissum extitisset, aliquibus in contrarium non attentis. Data Mediolani, die octavo martii 1453. (a)


(a) A margine: Pro Bergamino.