Registro n. 11 precedente | 991 di 1770 | successivo

991. Francesco Sforza al podestà di Castell'Arquato 1453 marzo 9 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Castell'Arquato di chiamare da lui i dazieri, di cui parla nella supplica l'ebreo Salomone, e accertato il di lui credito, li costringa, con procedura sommaria, a soddisfarlo.

Potestati nostro Castri Arquati.
Attentis expositis in supplicatione, presentibus involuta, Salamonis ebrei, habitatoris illius nostre terre, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis coram te nominatis inibi datiariis, de expositis in ea supplicatione diligentius informari studeas et si comperieris dictum Salamonem ebreum esse creditorem, uti commemorat, et dictos datiarios non satisfecisse, provideas opportune, omnibus iuris, remediis astringendo datiarios eosdem quod idem Salamon eius debitum cum integritate assequatur, summarium ius et expeditissimum administrando, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis oppositionibus quibuscumque reiectis, facti veritate attenta ac omni penitus absque litigio. Data Mediolani, ut supra.
Duplicata.