Registro n. 12 precedente | 1472 di 2324 | successivo

1472. Francesco Sforza al capitano della Lomellina 1453 febbraio 9 Milano.

Francesco Sforza vuole che il capitano della Lomellina faccia sė che, con rito sommario, il prete Uberto Cani, prevosto a Broni, a ogni sua richiesta, possa conseguire i crediti che vanta nella sua giurisdizione da vari debitori de Canni.

Capitaneo Lumeline.
Venerabilis in Christo pater dominus presbiter Ubertus de Canibus, prepositus terre Bronide in iurisdictione tua, nonnulas asserit hinc debitores diversis de Cannis, a quibus debitum suum, propter eorum subterfugia, minime consegui valet. Volentes igitur indemnitati sue opportune providere, tibi committimus et mandamus quatenus ad ipsius prepositi, vel eius legitimi nuntii et procuratoris (requisitionem), per omnia iuris remedia, summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reiectis, compellas omnes suos debitores ad sibi integre satisfatiendo de omni eo de quo ipsum verum esse creditorem tibi constiterit. Mediolani, viiii februarii 1453.
Marchus.
Cichus.