Registro n. 12 precedente | 1548 di 2324 | successivo

1548. Francesco Sforza al referendario e al tesoriere di Pavia 1453 febbraio 28 Milano.

Francesco Sforza scrive al referendario e al tesoriere di Pavia di provvedere che Giacomo Landulfo, già giudice pavese delle strade, e il suo allora cancelliere Giacomo de Barateriis conseguano quanto loro deve la comunità pavese.

[ 339v] Referendario et thexaurario Papie.
Parte Iacobi de Landulfis, olim illius nostre civitatis iudicis stratarum, et Iacobi de Barateriis, olim eius canzellarii, recepimus supplicationem, quam his vobis his mittimus inclusam; cuius autem attenta continentia, si sic est, prout in ea exponitur, committimus vobis et mandamus quatenus curetis operamque cum effectu detis quod supplicantes ipsi suum cum integritate debitum consequantur de omni et toto eo quod a comunitate illa nostra debite habere debuerint. Data Mediolani, ultimo februarii 1453.
Et interim supplicantes ipsi non molestentur occaxione de qua in supplicatione ipsa fit mentio. Data ut supra.
Iohannes Antonius.
Iohannes.