Registro n. 12 precedente | 1787 di 2324 | successivo

1787. Francesco Sforza al referendario di Lodi 1453 aprile 20 Milano.

Francesco Sforza vuole che il referendario di Lodi, se vero quanto gli scrivono il Regolatore e i Maestri delle entrate ducali sull'esenzione della possessione di Calvenzano che Luchino e Giacomo, fratelli Pestagalli, hanno in enfiteusi da Azone e Gasparino, fratelli Visconti, restituisca ai ricorrenti i loro pegni.

[ 381r] Referendario nostro Laude.
Videbitis ea que Regulator et Magistri intratarum nostrarum per litteras vobis scribunt circa observantia exemptionis possessionis Calvenzanei quam in emphitiosim tenent Luchinus et Iacobus, fratres de Pistagallis ab egregiis Azone et Gasparino, fratribus de Vicecomittibus. Comittimus ergo vobis et volumus, attentis narratis in eorum supplicatione, quod si, vocatis vocandis et previa diligenti informatione compereritis vera esse que in supplicatione narrantur, eisdem supplicantibus solitam exemptionem servari faciatis et ablata quecunque pignora integre restitui, litteras prefatorum Magistrorum executioni demandando. Data Mediolani, die xx aprilis 1453.
Irius.
Cichus.