Registro n. 12 precedente | 1842 di 2324 | successivo

1842. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 aprile 26 Milano.

Francesco Sforza, intesa la vicenda di Andreolo da Cavarisio, spacciatore di monete false, per cui l'ufficiale competente ne aveva ordinato l'arresto perché fosse indagato, vuole che Andreolo sia condotto a Milano sotto buona scorta e con le monete che aveva.

Vicario potestatis Papie.
Habentes noticiam commissarii nostri super monetas hic quod Andriolus de Cavarisio expendi fecit nonnullas monetas falsificatas et inde recesserat, post, cum demiserunt compatrem de Madiis officialem superinde, qui ipsum Andriolum in illa civitate nostra retineri fecit ut huc reduceretur et examinaretur, sentientes [ 392r] igitur quod difficultatis ipsum sibi consignare mirantes nec bene contenti, vos commonemus et volumus quod de eo faciatis et disponatis sicut is de nostra et dictorum commissariorum mente informatus duxerit ordinandum, omni contradictione et exceptione remota, ac omnino mittatur huc cum sub bona custodia cum pecuniis quas habebat. Data Mediolani, xxvi aprilis 1453.
Cichus.