Registro n. 12 precedente | 202 di 2324 | successivo

202. Francesco Sforza al referendario di Pavia e a Gracino da Pescarolo 1452 febbraio 18 Milano.

Francesco Sforza scrive al referendario di Pavia e a Gracino da Pescarolo per il fatto che, convenuto con i Magistrati della zecca di Parma, Pavia e di Milano di non fare nuova moneta, ha inteso che si è proceduto, con grave danno delle entrate ducali. Vuole che subito intervengano a fare terminare la produzione.

Refferendario Papie et Gratino de Piscarolo.
Diebus preteritis cum fecissemus per litteras nostras huc advocari magistros zecharum et Parme et illius nostre civitatis ut essent hic simul cum his de hac zecha Mediolanensi, post multa ventillata ac tractata coram nostro Consilio secreto in hac materia de observandis modis circa reformationem omnium monetarum et cetera, tandem ex omni bono respectu captus huiuscemodi ordo fuit ut ab omnibus (a) deberet supersederi a dictis monetis fabricandis donec aliud melius deliberaretur, intendentes ut quam primum vellemus procedi hic ad ipsarum monetarum fabricationem pariformiter dari deberet et Papiensibus et Parmensibus de fabricandis monetis licentia. Nunc autem audivimus quod reversis his de illa zecha qui vocati, uti prediximus, huc sese contulerant, sive de capto ordine supradicto retulerint sive reticuerint, procedi velle videtur ibi nichilominus ad monetarum fabricationem, quod minime nobis placet, imo et miramur quod observatores non sint ordinis eius nostri de quo supra, maxime in hac ipsa re que magna est importantie, et insidet plurimum cordi nostro propterea quod habeat non solum honorem nostrum super quo valde consideramus, sed et intratarum nostrarum maximam iacturam concernere. Hanc ob rem volumus statim inhibeatis ne ipse monete fal(s)e nocentur et sic supersedeatur in observatione memorati ordinis nostri donec aliud mandandum duxerimus, rescribentes ad pretactum Consilium nostrum, quemadmodum egeritis vos superinde et videritis illos de zecha ad observandum necne ordinem predictum dispositos. Mediolani, xviii februarii 1452.
Cichus.

(a) Segue monetarum depennato.