Registro n. 12 precedente | 22 di 2324 | successivo

22. Francesco Sforza al podestà e ai Dodici agli affari di Pavia 1452 dicembre 29 Lodi.

Francesco Sforza scrive al podestà e ai Dodici agli affari di Pavia informandoli della concessione della cittadinanza, anche per i discendenti, richiesta da Donato de Aboni, Gaspare de Senna di San Quirico, Giovanni Antonio de Micheli e Filippo da Bologna di divenire cittadini di Pavia.

Potestati et Duodecim presidentibus negociis communis civitatis Papie.
Supplicaverunt nobis Donatus de Abonis, civis noster Laudensis, ser Gaspar de Serra Sancti Quirici, Iohannes Antonius de Michaelibus et Filippus de Bononia, quod cupiunt creari in cives illius nostre civitatis, quod etiam credimus vobis placidum erit, quia bone indolis et bonis moribus commendantur et quia magno cedit ornamento civitati quod bonis civibus habundet. Et quia ad huiusmodi civilitatem habendam requiritur consilium ducentorum civium, quod non sine magna difficultate haberi posset, velimus in hoc dispensare ut, cum aliquibus adiunctis civibus, [ 5r] prout hactenus solitum est, civilitatem ipsam consequi possit, volentes igitur ipsis Donato, ser Gaspari, Iohanni Antonio et Filippo compIacere, coartamur et vobis concedimus quod, habitis vobiscum aliquibus civibus adiunctis, prout vobis videbitur, possitis ipsos Donatum, ser Gasparem, Iohannem Antonium et Filippum pro se et eorum filiis ac descendentibus et descendentium descendentibus usque in infinitum, cives dicte nostre civitatis creare, aliquibus statutis eiusdem civitatis incontrarium facientibus non obstantibus. Data Laude, die xxviiii decembris 1452.
Cichus.
A margine: Suprascriptis pro Donato de Abono, ser Gasparri de Serra et Iohanne Antonio de Michaelibus in cives creandos et cetera.