Registro n. 12 precedente | 23 di 2324 | successivo

23. Francesco Sforza al podestà e al referendario di Pavia 1452 dicembre 29 Lodi.

Francesco Sforza, viste le lamentele degli oratori di Pavia sulla intromissione nelle cause civile e criminali del capitano della Lomellina e dell'Oltrepo, e non intendendo diminuire i poteri di Pavia, precisa che i poteri giurisdizionali dei capitani non vadano al di là dei limiti di cui beneficiavano i loro predecessori al tempo di Filippo Maria Visconti.

Potestati et refferendario Papie.
Venerunt ad nos oratores illius nostre comunitatis querimoniam factientes quod capitanei nostri partium Lomeline et Ultra Padum comitatus illius nostre civitatis se intromittant de causis civilibus et criminalibus, pretendentes merum et mixtum imperium habere intra limites iurisditionum eis comissarum. De qua re satis miramur, nam semper fuit intentionis nostre et est offitium ipsorum capitaneorum se extendere solum ad ea in quibus eorum precesores arbitrium habebant tempore vite illustrissimi quondam principis domini Filipi Marie ducis Mediolani, nec intendimus iurisditionem illius nostre civitatis diminuere, quam potius ampliare. Quare volumus et mandamus vobis quod receptis presentibus, si sic est, ut predicitur, et si constiterit capitaneos ipsos ampliorem habere commissionem quam alii capitanei tempore prefacti quondam illustrissimi domini ducis habuissent monere eos debeatis et illis nostri parte precipere quod eorum offitium solum exerceant et in iis solum ad que eorum precesores tempore prefacti quondam illustrissimi domini ducis ex litteris eorum officii arbitrium et iurisditionem habebant et ulterius se non intromittant nisi prout et quemadmodum se intromitebant prefacti quondam procesores sui, et ita volimus observari factiatis, aliquibus litteris, si que per nos eis concesse sunt in contrarium disponentes, nequaquam attentis quia, ut prediximus, proceserunt preter mentem et dispositionem nostram. Data Laude, die xxviiii decembris 1452.
Cichus.
A margine: Suprascriptis pro revocatione comissionis de iure et cetera capitaneis Lomeline et Ultrapadum.