Registro n. 12 precedente | 2317 di 2324 | successivo

2317. Francesco Sforza al capitano di Casteggio (1453 luglio 31 "apud Gaydum").

Francesco Sforza vuole che il capitano di Casteggio, accertato che Guglielmo de Curte è creditore di Bernardo de Zenga di una certa quantità di biade, induca il debitore a soddisfare Guglielmo.

Capitaneo Clastigii.
Asserit Gulielmus de Curte se creditorem Bernardi de Zengha, illius terre nostre Clastigii habitatoris, esse de nonnulla bladorum quantitate, quam, licet ipse Bernardus pluries fuerit requisitus habere nequivit. Quare tibi committimus et mandamus quatenus, constito tibi de credito ipsius Gulielmi eundem Bernardum per omnia iuris remedia cogas et compellas ad sibi integre persolvendum et satisfaciendum omne et totum id, de quo verus Gulielmus ipse apparuerit creditor, omni cum celeritate possibili.
Data ut supra.
Iohannes Antonius Iohannes.