Registro n. 12 precedente | 236 di 2324 | successivo

236. Francesco Sforza al podestà, al referendario di Pavia e a Gracino da Pescarolo 1452 febbraio 24 Milano.

Accordatisi Giovanni de Vallide e Giovanni Antonio de Odoni, dazieri di Pavia nel 1450 con gli agenti della Camera ducale di non essere molestati dopo il pagamento di gran parte dei dazi, Francesco Sforza ordina al podestà, al referendario di Pavia e a Gracino da Pescarolo di rispettare tale accordo.

[ 47r] Potestati et referendario Papie ac Gracino de Piscarolo.
Sicuti informati sumus conposuerunt alias cum agentibus pro Camera nostra Iohannes de Vallide et Iohannes Antonius de Odonibus, datiarii datiorum molezii et bullatarum vini illius nostre civitatis anni cursi MCCCCL pro maiori ipsius Camere utilitate quod solventibus illis eidem Camere contingentem suarum portionem debi dictorum datiorum simul et secute exinde perdite non deberent ulterius ipsi gravari, prout constare debet ex scriptis illuc super inde litteris et Magistrorum intratarum nostrarum. Cum autem conquerantur ipsi Iohannes et Iohannes Antonius quod, eiusmodi compositione et facta per eos solutione, sicut prefertur, non obstante inquietari adhuc velle videntur, nosque dignum censeamus ut sibi observetur quicquid eis promissum fuit, contentamur et volumus quatenus hanc ipsam compositionem observando ordinetis et provedeatis quod ulterius ipsi Iohannes et Iohannes Antonius nec nunc, nec de cetero molestentur, nec aliqualiter graventur; et omnis contra hoc sibi illata novitas et molestia libere revocetur. Mediolani, xxiiii februarii 1452.
Antonius.
Bartholomeus.
Aluysius.
Cichus.