Registro n. 12 precedente | 27 di 2324 | successivo

27. Francesco Sforza al vescovo di Pavia 1452 dicembre 30 Lodi.

Francesco Sforza ordina al vescovo di Pavia che non sia fatto priore o numerario del collegio dei medici e degli artisti dello Studio di Pavia chi non sia originario di Pavia e ciņ in ossequio ai capitoli convenuti con i Pavesi.

Reverendo domino Iacopo episcopo Papiensi.
Querimoniam habuimus parte duodecim presidentium negociis comunitatis illius nostre civitatis quod capitula per nos concessa et confirmata civibus eiusdem (a) civitatis continentia quod nullus possit esse numerarius nec prior in Collegio doctorum medicorum et artistarum studii nostri Papiensis nisi fuerit civis originarius, et cetera, eisdem civibus non servantur, sed vigore certarum litterarum sub nomine nostro emanatarum videmini velle admictere in numero ipsorum numerariorum doctores forenses contra formam dictorum capitulorum per nos concessorum. Et quia verum fuit quod tempore adepti per nos dominii dicte civitatis capitula, de quibus supra civibus ipsis concessimus, cum propter factam nobis per ipsos maximam requisitionem et instantiam, tum quia id nobis fieri iustum videbatur quoniam, ut paternitas vestra novit, cives ipsi ii fuerunt qui civitatem illam nobis dederunt, non autem forenses, idcirco paternitatem vestram hortamur et stringimus quatenus circa dictos numerarios observari faciat capitula dictis civibus per nos concessa seu confirmata; et si qua novitas facta est in contrarium, illam revocari faciat, aliquibus litteris nostris seu sub nomine nostro hactenus in contrarium emanatis non obstantibus. Laude, xxx decembris 1452.
Cichus.
A margine: De capitulo doctorum medicorum pro numerario eligendo.

(a) Segue nostre depennato.