Registro n. 12 precedente | 436 di 2324 | successivo

436. Francesco Sforza a Pietro da Norcia 1452 aprile 14 Milano.

Francesco Sforza ordina a Pietro da Norcia, luogotenente di Lodi, che vista la supplica di Giovanni de Caimi, ufficiale dei cavallari e impegnato in servizi ducali, costringa i debitori a soddisfarlo.

[ 98r] Locuntenenti nostro Laude, videlicet domino Petro de Nursia.
Dilecte noster, exhibitam nobis supplicationem parte Iohannis de Caymis, officialis caballariorum nostrorum, mittimus vobis his inclusam, cuius attenta continentia, committimus vobis et volumus quatenus, habitis coram vobis debitoribus dicti Iohannis in supplicatione nominatis et constante de vero debito, artetis et compellatis eos per omnia iuris remedia ad satisfaciendum integre sibi de omni et toto eo quod eidem dare debuerint summarie simpliciter et de plano et absque litigio, sola veritate inspecta, nam cum sit in nostris servitiis occupatus non potest abinde se absentare nec vachare litigiis. Data Mediolani, die xiiii aprilis MCCCCLII.
Cichus.