Registro n. 12 precedente | 448 di 2324 | successivo

448. Francesco Sforza a Bartolomeo da Correggio 1452 aprile 18 Milano.

Francesco Sforza ricordando a Bartolomeo da Correggio, referendario di Pavia, l'impossibilità dei deputati ai lavori a contribuire mensilmente alle spese per far fronte alla peste, ripete ai membri di provvisione di Pavia di provvedere ai bisogni con addizionali sui dazi o altro rimedio.

Nobili viro domino Bartolameo de Corigia, militi et referendario nostro Papie.
Ne nos quidem laudamus vestris respondentes litteris, nec possibile existimamus quod deputati ad laboreria super intratis illic nostris mensuatim denarii conferantur ad faciendas provixiones et impensas contra pestem, quoniam tanta est laboreriorum ipsorum necessitas et importantia quod nullatenus intermitti possunt aut debent; hec igitur et in ampliori forma rescribentes sapientibus provixionum comunis ibi, commonemus eos et sibi iniungimus quod aut mediantibus aliquibus datiorum additionibus sicut sibi vobisque et aliis officialibus nostris ibidem videbitur, et hic fit, et per alias scripsimus aut alio convenienti remedio et modo illiusmodi impense officii sanitatis indilate (a) provideant et quecunque commemoranda sunt commemoramus, volentes quod et vos sollicitetis et stimuletis eos quod ita faciant et omnes exceptiones atque dillactiones precidant, sicut enim omnino disponimus, sic quod ut rerum condicio postulat et importantia quam considerare potius conveniret quam in tot dilactionibus et manibus iungulis immergi, nobis rescribendo qualiter fieri contigerit. Mediolani, xviii aprilis 1452.
Cichus.

(a) Segue prohibeant depennato.