Registro n. 12 precedente | 693 di 2324 | successivo

693. Francesco Sforza ai deputati dell'ufficio di provvisione di Pavia 1452 luglio 7 "apud Trignanum".

Francesco Sforza scrive ai deputati dell'ufficio di provvisione di Pavia che aderendo alla richiesta di cittadinanza pavese di Francesco de Albertucis, abitante lì da sedici anni, ove si è sposato e ha beni, accorda che, invece del parere di duecento cittadini, acquisisca con il consenso di alcuni di loro la cittadinanza pavese per sè e i suoi discendenti all'infinito.

[ 155v] Diputatis officio provisionum civitatis Papie.
Supplicavit nobis vir nobilis dominus Franciscus de Albertuciis, Parmensis illius nostri civitatis Papie incola, quod iam anno sextodecimo in ea ipsa civitate habitaverit ibique uxorem sumpserit et bona nonnulla acquisiverit, cupit in civem dicte civitatis creari. Et cum hoc ornamento civitatis cedat, ut scilicet bonis civibus abundet gratissimum nobis esset ut votis eius acquiesceramus, set quia ad huiusmodi civilitatem habendam requiritur consilium ducentorum civium, quod non sine magna dificultate haberi posset, requisivit ut in hoc dispensare vellimus, videlicet quod cum aliquibus adiunctis civibus, prout hactenus solitum est, civilitatem ipsam consequi valeat. Volentes igitur dicto domino Francisco annuere, contentamur et vobis concedimus quod, habitis vobiscum aliquibus civibus adiunctis, prout vobis videbitur, possitis ipsum dominum Franciscum pro se et eius filiis descendentibus et descendentium descendentibus usque in infinitum, civem dicte nostre civitatis creare, quemadmodum et nos per presentes creamus, aliquibus statutis et ordinamentis eiusdem civitatis nequaquam obstantibus. Data in castris nostris felicibus Apud Trignanum, die vii iulii 1452.
Persanctes.
Cichus.