Registro n. 12 precedente | 912 di 2324 | successivo

912. Francesco Sforza al vescovo di Pavia (1452 settembre 14 "apud Quinzanum").

Francesco Sforza perora dal vescovo di Pavia il conferimento a prete Bertolino da Vailate del canoinicato dei Santi Navone e Felice di Postino, della diocesi di Pavia, vacante per la morte di Maffeo de Casetti.

Domino episcopo Papiensi.
Vacat impresentiarum, prout paternitati vestre notum esse non dubitamus canonicatus Sanctorum Navonis et Felicis de Postino, Papiensis diocesis, per obitum quondam presbyteri Maffeis de Casectis Laudensis canonici ultimi, ibidem canonici, cuius collatio, ut auditu percepimus, eidem paternitati vestre spectare videbitur, et cum magnopere optemus quod in eo ipso canonicato succedat persona idonea et sufficiens, oblatus est nobis vir honestus presbyter Bartolinus de Vaylate, qui ob eius vite integritatem nobis pergratus est et acceptus. Eam ob rem paternitatem vestram hortamur et oneramus quatenus dicto presbytero Bartholino memoratum canonicatum conferre vellit et assignare de fructibus et redditibus, habita prius eius possessione, cum integritate responderi faciendo, nec in hoc dubitet eam vestram paternitatem quippe quod canonicatui ipsi salubriter provisum erit. Data ut supra.
Cichus.