Registro n. 13 precedente | 1136 di 1330 | successivo

1137. Francesco Sforza a Uberto e Giacomo, fratelli Spinola da Francavilla 1453 febbraio 6 Milano

Francesco Sforza scrive a Uberto e Giacomo, fratelli Spinola da Francavilla che pronto, com'è, a non negare giustizia a nessuno e soprattutto aloro, che si dicono dispostissimi a ciò che onestà ed equità esigono, intendendo ben conoscere e decidere la vertenza esistente tra loro e Antonio Doria per la località di Bisio, vuole che almeno uno di loro si porti da lui fra dodici giorni, avvertendo che la parte latitante rem sibi preiudicativam et nobis molestam faceret. Gli dicano il giorno dell'arrivo.

Nobilibus carissimis nostris Uberto et Iacobo, fratribus de Spinolis Francaville.
Brevibus respondentes litteris vestris, nemini in iustitia deficere disponimus, presertim vobis, qui vos affermatis esse paratissimos omnia facere que honestatis et equitatis sint, quos ne non ambigimus nobis, uti scribitis, devotos esse. Itaque, ut causa vertens inter vos et Antonium de Auria occaxione Bisii, de qua scribitis bene cognosci et quiete ac celeriter expediri possit, vos commonemus ac volumus quod unus saltem vestrum huc veniat inter duodecim dies proximos, et quicquid faciendum est, libere facere disponatis, commemorantes vobis quod evocamus huc etiam dictum Antonium intra terminum ipsum, et quisquis vestrum venire negligeret, rem sibi preiudicativam et nobis molestam faceret, nobis rescribendo quo die hic eritis. Data Mediolani, vi februarii 1453.
Facta in Consilio secreto.
Cichus.