Registro n. 13 precedente | 132 di 1330 | successivo

132. Francesco Sforza a Ludovico da Chalon sur Saone 1452 giugno 15 Milano

Francesco Sforza ricorda a Ludovico da Chalon sur Saone, principe Auriaci, di avergli raccomandato il detenuto medico Giovanni de Cochis, già suo medico e cittadino di Vigevano e di essergli stato risposto che lo si tratteneva ancora alcuni giorni. Ma non sono passati giorni, bensì mesi sono trascorsi. Il duca nuovamente supplica Ludovico che, per spirito umanitario e in esecuzione della sperata data, oltre per compiacergli, si comporti benignamente con Giovanni e lo rimetta in libertà, memore più dei suoi servizi che delle sue colpe.

[ 41v] Domino Ludovico de Cabilone, principi Auriaci.
Alias cum vobis in comendationem et favorem detenti (a) de commissione domini magistri Iohannis de Cochis, olim phisici vestri et opidani nostri Viglevani scripsissemus, responsum habuimus quod aliquibus adhuc illum diebus retineri deliberabitis, quibus pretereuntibus, rem nobis in hoc gratam faceretis. Itaque, cum non solum complures dies, verum etiam menses transacti sunt, quiquidem ei propter in commoditatem carcerum et libertatis privationem anni videntur. Fraternitatem vestram denuo maiore prece et instantia rogamus ut, pro humanitate et benignitate sua, pro date spei executione et effectu et nostra quidem contemplatione, cum eo magistro Iohanne gratiose agat et libertati pristine (b) restituat et obsequorum potius in eandem vestram fraternitatem suorum meminerit quam quod in aliquem sit errorem prolapsus, quod quidem principis proprium fuerit offitium et nobis quam acceptissimum, qui, et illud idem in consimili casu, intercessione vestra, faceremus et paratos nos offerimus ad singula fraternitati vestre beneplacita. Data Mediolani, die xv iunii (c) 1452.
Cichus.


(a) Segue in commendationem depennato.
(b) Segue quam depennato.
(c) In A ultimo ianuarii; xv in interlinea su ultimo depennato e iunii corretto su ianuarii.