Registro n. 13 precedente | 263 di 1330 | successivo

263. Francesco Sforza a Pietro Campofregoso 1452 marzo 11 Milano

Francesco Sforza scrive a Pietro Campofregoso, doge di Genova, che rimanda da lui il suo cancelliere Leonardo da Pietrasanta del tutto informato dell'intenzione del duca circa quello che ha saputo dai suoi oratori a Genova e in merito ad altre cose.

[ 80r] Illustri et excelso domino tanquam fratri nostro carissimo domino Petro de Campo Fregosio, Dei gratia duci Ianuensis.
Pro his que per oratores nostros sensimus in hanc usque diem apud illustrem dominationem vestram per eos acta esse et pro aliis in presenti occurrentibus, voluimus nobilem ser Leonardum de Petra Sancta, cancellarium vestrum, ad illustrem dominationem vestram redire, qui venit de mente nostra circa ea, que ab oratoribus ipsis habemus et nonnulla alia pIene informatus quemadmodum ex eo dominatio vestra intelliget. Placeat itaque vester dominus eiusdem relatibus ceu nobismet fidem et credentiam impartiri, ad eius beneplacita continue parati. Data Mediolani (a), xi marcii 1452.
Cichus.


(a) Mediolani in interlinea.