Registro n. 13 precedente | 278 di 1330 | successivo

278. Francesco Sforza a Zanardo Tromelli e a Tommaso Caccia 1452 marzo 16 Milano

Francesco Sforza avverte Zanardo Tromelli e Tommaso Caccia che invia daloro Gentile della Molara, famigliare ducale, per la totale riscossione dei denari della nuova tassa del sale convenuta dagli uomini delle loro terre con gli agenti ducali. Provvedano che non ci siano errori, perché altrimenti avrebbero una sanzione non gradita.

[ 84v] Egregiis et sapientibus militibus ac doctori domino Zanardo de Tromelis et domino Thomasio de Caciis, dilectis nostris.
Mittentes ad vos Zentilem dela Molara, familiarem nostrum, presentium exhibitorem, excepturum pecunias Camere nostre debitas per homines terrarum vestrarum causa requisite sibi nove medie taxe salis, iusta habitam hic proximis diebus nobiscum compositionem per agentes pro nobis. Sicut scitis, volumus et mandamus quatenus eidem Zintili de ipsis pecuniis responderi statim faciatis integranter absque ulla exceptione, ita quod eas huc ad nos indilate deferre possit. Quia autem illas deputavimus ad certam expeditionem statui nostro non mediocriter importantem, advertatis bene quod in earum solutione fallum aliquod non interveniat, omnisque dilatio procul sit mota, alioquin provideri in forma faciemus antedictis hominibus grata non futura. Data Mediolani, die xvi marcii 1452.
Cancellarius Magistrorum intratarum.
Cichus.