Registro n. 13 precedente | 423 di 1330 | successivo
424. Francesco Sforza al podestą, al capitano, al referendario e ai deputati agli affari di Tortona 1452 maggio 2 Milano
Francesco Sforza ordina al podestą, al capitano, al referendario e ai Deputati agli affari della cittą di Tortona che Alessio de Dilectis, cavallaro ducale, non sia trattato peggio degli altri suoi colleghi che sono esonerati dagli oneri del sale e dalla tassa dei cavalli oltre dagli altri aggavi locali.
Potestati, capitaneo, referendario et deputatis negotiis civitatis nostre Terdone.
Dilecti nostri, conqueritur Alesius de Diletis, caballarius noster illic deputatus, quod ad instantiam communitatis ill(i)us nostre artari velle videtur ad contribuendum oneribus leve salis et taxe equorum ac aliorum gravaminum dicte communitati incumbentium, quodque deterioris non debet esse conditionis aliis caballariis nostris, qui ab oneribus eiusmodi preservantur. Scribimus igitur vobis et volumus quatenus eundem Alesium in facto dictorum onerum tractetis et tractari faciatis iis modo et forma, quibus tractantur ceteri caballarii nostri qui ab eisdem oneribus preservantur. Nam, cum eius servitium nobis gratum sit et acceptum, non meretur aliis caballariis nostris peius pertractari. Data Mediolani, die secundo maii MCCCCLII.
Iohannes.