Registro n. 13 precedente | 634 di 1330 | successivo

635. Francesco Sforza al podestà di Tortona 1452 settembre 8 apud Quinzanum

Francesco Sforza ordina al podestà di Tortona di intervenire perché, accertato il credito che Tommaso de Calvinis e suo fratello Giuliano vantano per un mutuo concesso al defunto Uberto de Barzano, i superstiti di costui facciano, con rito sommario, avere ai ricorrenti il credito di ottantalire.

[ 224v] Potestati Terdone.
Asserit nobis Thomasius de Calvinis, dilectus noster, creditorem se esse librarum octuaginta imperialium, quos affirmat mutuo dedisse mensibus superioribus, suo nomine et nomine Iuliani, fratris sui, quondam Uberto de Barzano, olim castellano arcis nostre Sancte Maria apud (a) Tricium, et requisivit a nobis sibi de opportuno remedio provideri quo dictas pecunias integre consequatur. Eius igitur supplicationibus inclinati, tibi committimus, quatenus de ipsorum fratrum credito constiterit, eidesdem satisfieri facias indilate super et de bonis per ipsum quondam Ubertum relictis, ius proinde sumarium et expeditum faciendo, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reiectis, hac in re tamen sic providendo quod nulli digne querelle reliquatur occasio. Ex castris nostris apud Quinzanum, die viii septembris 1452. (b)
Bonifacius.
Cichus.
Marchus.
Cichus.


(a) apud in interlinea su supra depennato.
(b) A margine: Refacta di(e) ii novembris, Gambare, 1452.