Registro n. 14 precedente | 1203 di 1952 | successivo

1203. Francesco Sforza al podestà di Fiorenzuola 1452 dicembre 15 Gambara.

Francesco Sforza vuole che il podestà di Fiorenzuola, senza suscitare reclami, costringa i veri debitori dell'abbate di Chiaravalle piacentina a saldare, al più presto, quanto da loro dovuto.

Potestati Florenzole.
Intimavit nobis cum querela venerabilis dominus Albricus de Garimbertis, abbas Clarevallis Placentini, nonnullos habere in dictione tua debitores sibi ad satisfaciendum renitentes et retrogrados, supplicavitque nobis ut opportuno sibi provideamus remedio quo debitum suum consequi possit. Quare, volentes sue indemnitati provideri, tibi committimus et mandamus quatenus contra omnes et singulos eius veros debitores ius summarium faciatis et expeditum, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque reiectis, ipsos cogendo, si de eorum debito constiterit, ac eidem domino abbati integre persolvendum quicquid dare debuerint, omni prorsus exceptione remota, te oneramus tamen ut sic facias quod alicui digne querele minime reliquatur occasio. Gambare, xv decembris 1452.
Bonifacius.
Cichus.