Registro n. 14 precedente | 1456 di 1952 | successivo

1456. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1453 marzo 2 Milano.

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza di costringere, su richiesta di Antonio Sbedardo, fattore dell'abbazia di Santo Stefano Corno, i debitori al pagamento di quanto ancora dovuto all'abbazia.

Potestati Placentie.
Nobis expositum fuit in iurisdictione tua nonnullos esse debitores abbatie Sancti Stefani Cornu, qui debitum facere non curant, quare, conmictimus tibi quatenus ad omnem instantiam et requisitionem Antonii Sbedardi, dicte abbatie negotiorum gestoris, vel eius legitimi procuratoris, compellas sumarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii per omnia iuris remedia, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reyectis, omnes debitores dicte abbatie ad solvendum dicto Antonio omne id quod tibi constiterit dicte abatie ipsos debitores quavis occasione dare deberent. Mediolani, ii martii 1453.
Marchus.
Cichus.