Registro n. 14 precedente | 501 di 1952 | successivo

501. Francesco Sforza al marchese Borso d'Este. 1452 aprile 27 Milano.

Francesco Sforza, quantunque sappia che Borso d'Este sia solito trattare benignamente i sudditi sforzeschi ovunque si trovino, tuttavia, nella causa con i Lazzari e Innocente Cotta, affida alla sua benevolenza Giovanni Ferruffini, suo consigliere, che sempre si è dimostrato fedele e affezionato.

[ 128v] Illustri tanquam fratri nostro carissimo domino Borsio marchioni Estensi.
Usque de mense ianuarii proxime preterito vidimus litteras vestras nostris responsivas super causa illorum de Lazaris, Innocentii Cotte et spectabilis militis iuris utriusque doctoris domini Iohannis Ferruffini, consiliarii nostri carissimi. Licet igitur non expediat apud fraternitatem vestram nimiis ut replicationibus, et sciamus ipsam libenter consuesse nostros quovis beningne tractari, idque facere pro sincera nostra ad invicem benivolentia, tamen quia hic agitur de interesse ipsius domini Iohannis, quem exercemus in servitiis nostris et semper cognovimus promptum, fidelem et affectum nobis extitisse, ipsum denuo vobis comendamus. Nam minime latet ipsam vestram fraternitatem an Innocentius predictus mereatur a nobis bene tractari, qui se emulum nobis prebet et quicquid boni tractamenti recipiet ipse dominus Iohannes a prefata vestra fraternitate intercessione nostra, id omne nobis ascribet factum ab ea, cuius beneplacitum assidue nos paratos offerimus. Data Mediolani, die xxvii aprilis 1452.
Irius.
Cichus.