Registro n. 14 precedente | 660 di 1952 | successivo

660. Francesco Sforza al podestà e al capitano della cittadella di Piacenza. 1452 luglio 7 "apud Trignanum".

Francesco Sforza ordina al podestà e al capitano della cittadella di Piacenza che in osservanza degli accordi con quella comunità, e per testimoniare a tutti che verso gli ebrei si deve agire secondo il diritto, ad ogni richiesta dell'ebreo Israele intervengano con procedura sommaria contro i numerosi debitori morosi.

Potestati et capitaneo citadelle Placentie.
Exposito nobis parte Israelis ebrey, habitatoris illius civitatis nostre Placentie, cum plures habere se debitores hinc inde commorantes retrogados admodum (a) et pertinaces ad sibi satisfatiendum, ut que dingnis favoribus iustitie se sentiat adiuvari, committimus vobis et volimus quatenus ad omnem ipsius exponentis requisitionem, seu eius nuntii et procuratoris, procedatis contra quoscumque eius veros debitores summarie, simpliciter e de pIano, sine strepitu et figura iuditii, cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reiectis. Existimamus enim iuri et honestati convenire ut ipsi exponenti, tum ob conservationis capitulorum que nobiscum et comunitate illa nostra habet, tum ut unusquisque intelligat etiam ebreis ius esse servandum quod dicte ebreo exponenti debitum reddatur. Data in castris nostris apud Trignanum, die vii iulii 1452.
Ser Iacobus.
Cichus.

(a) Segue commorantes depennato.