Registro n. 14 precedente | 759 di 1952 | successivo

759. Francesco Sforza a Oldrado da Lampugnano 1452 agosto 19 "apud Quinzanum".

Francesco Sforza trasmette a Oldrado Lampugnani la supplica dei canonici della Chiesa maggiore di Parma; conosciuto il contenuto e prese informazioni, gli chiede il suo parere e poi lo istruirą sul da farsi.

Domino Oldrato de Lampugnano.
Porrectam nobis, parte canonicorum ecclesie Maioris illius civitatis nostre, supplicationem vobis inclusam mittimus. Et quia contentorum in ea non ignari sumus, committimus vobis quatenus super predictis diligenter vos informari procuretis, providendo superinde prout iuri et honestati videbitis convenire et quemadmodum vobis apparebit, demumque nos prout feceritis reddendo certiores. Data in castris nostris apud Quinzanum, die xviiii augusti 1452.
Post datam. Volumus quod, antea quam ad ulteriora in premissis procedatis, de apparere vestro super premissorum materia nos avisatos faciatis, quia postmodum vobis rescribemus quid facturi eritis. Data ut supra.
Iohannes.