Registro n. 14 precedente | 870 di 1952 | successivo

870. Lettera a Oldrado da Lampugnano e al luogotenente di Parma 1452 settembre 15 ("apud Quinzanum").

Si è informato Oldrado Lampugnani e il luogotenente di Parma del trasferimento a Poviglio di undici armigeri con circa settanta cavalli per difesa e guardia di quella terra con Alessandro da Foligno. Si è è scritto a Gandolfo da Bologna che si rechi al comando degli armigeri.

Domino Oldrado de Lampugnano et locumtenenti Parme.
Scriptum fuit avisando ipsos quod undecim armigeri cum equis circha lxx transmittuntur ad terram Povilii pro conservatione et custodia eiusdem, ibidem residentiam facturi, et cum eis accedit ser Alexander de Fulgineo, ut illos usque ad dictam terram comittetur, et quod scribitur Gandulfo de Bononia quatenus indilate se transferat ad dictum locum gubernationi eorumdem armigerorum salutique eiusdem terre omni cura intenturum. Ex castris, die xv septembris 1452.
Cichus.
Die suprascripto et hora xxii. Scriptum fuit eidem Gandulfo quatenus se transferat ad predictum locum Povilii intenturum ut supra et quod aviset de condictione eiusdem et de accessu illuc suo.