Registro n. 15 precedente | 1074 di 1468 | successivo

1074. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1456 gennaio 30 Milano

Francesco Sforza fa presente ai Maestri delle entrate straordinarie che, per aver dato Oleggio in feudo all'aulico della duchessa, Lancilotto Del Maino, questi non percepirà più dalle entrale di Vigevano la provvisione annuale di 400 fiorini, che andrà al suo aulico Melchione de Marliano, in sostituzione della uguale provvisione che ricavava dalle entrate di Oleggio.

Magistris intratarum nostrarum extraordinariarum.
Superiori tempore, sicuti vos non latet, ordinavimus super intratis nostris terre nostre Viglevani annualem provisionem florenorum quatuorcentum spectabili militi domino Lanzaloto de Mayno, illustrissime et excellentissime domine consortis nostro aulico; aliam quoque annualem provisionem florenorum totidem pariter ordinavimus super intratis terre Olegii nobili viro Melchioni de Marliano, aulico nostro dilectissimo, quas ipsorum singuli, omni remota exceptione, usque nunc cum integritatem perceperunt. Nunc vero, ut sitis informati, quia in feudem dedimus terram ipsam Olegii prefato domino Lanziloto, sibi dictam provisionem cancellavimus de qua non intendimus nec volumus sibi alicubi debere responderi, set predicto Melchioni ordinavimus illam annualem provisionem florenorum quatuorcentum, a solidis xxxii pro floreno, nunc super intratis predictis terre nostre predicte Viglevani ita ut illam amodo recipiat quemadmodum recepire solebat ibi prefatus dominus Lanzilotus. Volumus, itaque, et mandamus vobis quatenus sepedicto domino Lanziloto de dicta sibi iam ordinata provisione super intratis predictis Viglevani, quam nunc, ut permittitur, cancellavimus, nequamque responderi faciatis [ 342r] set de ipsa annuali provisione florenorum cccc, ut supra, super dictis intratis Viglevani loco eius domini Lanziloti volumus predicto MeIchioni cum integritate responderi faciatis a kalendis proxime preteritis presentis mensis ianuarii anni 1456 inantea ad nostrum usque beneplacitum. Data Mediolani, die xxx ianuarii 1456.
Bonifacius.
Cichus.