Registro n. 15 precedente | 1142 di 1468 | successivo

1142. Francesco Sforza a Tommaso da Rieti, al Regolatore e i Maestri delle entrate 1456 giugno 18 Milano

Francesco Sforza informa Tommaso da Rieti, il Regolatore e i Maestri delle entrate che Andrea da Foligno si è portato per servizi a Venezia dal 27 gennaio all'11 febbraio dell'anno scorso; poi dal 6 al 17 marzo dello stesso anno e ancora dal 26 dicembre al 10 gennaio scorsi. Il duca vuole che essi conteggino tali trasferte e, fatte le necessarie scritture, lo paghino.

Domino Thome de Reate ac Regulatori et Magistris intratarum.
Ser Andreas de Fulgineo, secretarius noster dilectus, mandato et pro servitiis nostris andatas fecit infrascriptas; primo enim die xxvii ianuarii anni proxime preteriti equitavit Venetias et rediit die xi februarii inde proxime secuti; iterato die vi martii eiusdem anni equitavit ad ipsam Venetiarum civitatem et rediit die xvii ipsius mensis; denique vero die xxvi decembris predicti anni rediit ad memoratam Venetiarum civitatem et rediit ad nos die decimo ianuarii anni presentis. Contentamur igitur et volumus quod rationes suas ipsarum andatarum pro equis consuetis, necnon solutiones et scripturas quaslibet proinde opportunas fieri faciatis. Data Mediolani, die xviii iunii 1456. Et duplicata pro ultima superiori mea. Ideo advertatur ne his currat. (a)
Cichus.


(a) A margine: Pro Andrea de Fulgineo.