Registro n. 15 precedente | 1227 di 1468 | successivo

1227. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1457 gennaio 15 Milano

Francesco Sforza avverte i Maestri delle entrate straordinarie che aveva destinato Giorgio de Pavaciis a coadiutore e sollecitatore di Giacomo Perego, sindaco fiscale della Camera ducale, con la provvisione di 4 fiorini mensili, ma è creditore della Camera ducale dell'intero suo salario; decide che la predetta Camera gli versi per l'intero anno passato lire 40 da iscriversi come spesa consumata.

Magistris intratarum extraordinariarum.
Deputatus esse videtur pro coadiutore et sollecitatore cum Iacobo de Perego, sindico fischali Camere nostre illius, Georgius de Pavaciis, dilectus noster, cum mensuali provisione florenorum quatuor, a solidis xxxii imperialium pro quolibet floreno. Quiquidem Georgius restat creditor Camere ipsius pro eiusmodi provisione sua totius anni proxime preteriti. Verum, quia Camera ipsa nostra de multis et diversis aliis oneribus occupata est, et ne idem Georgius eidem provisioni sue in totum succumbere veniat, volumus quod sibi ex quibuscunque pecuniis ipsi Camere spectantibus, pro eiusmodi provisione sua dicti anni proxime preteriti de libris xl imperialium dumtaxat responderi faciatis, ponendis pro expensa consumata. Data Mediolani, die xv ianuarii MCCCCLVII.
Cichus.