Registro n. 15 precedente | 1229 di 1468 | successivo

1229. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1457 gennaio 20 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate di avere annualmente assegnato al segretario ducale Antonio Guidobono fiorini 300 sulle entrate del porto sul Po presso Piacenza, denari che gli faranno semestralmente avere con le convenienti scritture a iniziare dal primo gennaio di quest'anno.

Regulatori et Magistris intratarum.
Concessimus nuper et assignavimus egregio secretario nostro dilecto Antonio Guidobono annualem intratam florenorum trecentum, a solidis xxxii pro floreno, ex et de pecuniis proventuris e portu super Pado apud civitatem nostram Placentie, quemadmodum patentibus litteris nostris poteritis intueri. Committimus ergo vobis et volumus quod eidem Antonio de dictis trecentum florenis, singulis sex mensibus cuiuslibet anni, incipiendo in kalendis presentis mensis ianuarii, usque ad nostri beneplacitum, iis modis et formis responderi faciatis quibus sibi hactenus responsum fuit, opportunas proinde scripturas fieri faciendo. Mediolani, xx ianuarii 1457.
Irius.
Cichus.