Registro n. 15 precedente | 1281 di 1468 | successivo

1281. Francesco Sforza al Revisore generale, al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1457 maggio 23 Milano

Francesco Sforza scrive al Revisore generale, al Regolatore e ai Maestri delle entrate di far fare i conti e saldare quanto spetta al milanese, residente a Bellinzona, Antonio Besana che egli ha inviato con quattro cavalli il 25 febbraio scorso nei territori svizzeri ed è rientrato il 18 del corrente mese di maggio. Nell'elenco sotto riportato sono indicate le spese degli spostamenti del Besana per l'Alemagna con guide, carro e nave.

Revisori generali, ac Regulatori et Magistris intratarum.
Ad Alamanie partes pro servitiis nostris emissimus dominum Antonium de Bexana, doctorem et dilectum civem nostrum Mediolanensem (a) Berinzone commorantem, qui ad iter se posuit die vigessimoquinto februarii proxime delapsi, et rediit huc ad nos decimooctavo presentis. Contentamur ergo et volumus quod rationes proinde suas pro quatuor equis, sicut et prestantiam habuit, a dicto die xxv februarii per totum similiter xxv huius ipsius, quo die domi verisimiliter erit, necnon bulletas, solutiones et scripturas opportunas iusta ordines fieri faciatis. Fecit preter(e)a expensas in cedula presentibus incluxa annotatas, volentes quod eum in hoc pertractetis quemadmodum alii nostri trattati fuere. Data Mediolani, die (b) xxiii maii MCCCCLVII.
Cichus.
Expense facte per dominum Antonium de Bexana, doctorem, misum ad magnificos dominos comfederatos lige Sviciorum.
Primo debet habere pro uno interprete cum ipso conducto cum uno equo, videlicet pro expensis factis pro eo et pro eius mercede pro diebus xxv ad illud computum quod daretur uni ex aliis equitanti: libras xxii, solidos x.
Item pro navi eundo et redeundo per lacum Lugani ad computum solidorum decem pro vice: libras ii. 400v Item pro bove uno et famulis pro guida transeondo montem Sancti Gotardi propter nives: libras 0, solidos xviiii.
Item pro navi eundo per lacum ab Alturfo versus Turegum: libras ii, solidos xviii.
Item pro guida (c) a Zocho Turegum: libras 0, solidos xii.
Item pro navi transeundo lacum veniendo Azocho versus Luceream: libras 0, solidos xviii.
Item pro guida a lacu Zochi versus Luceream: libras 0, solidos v.
Item pro nuncio uno miso cum equo uno a Turego Mediolanum cum litteris et cetera, qui stetit in itinere per dies xxiiii propter nives: libras xviiii, solidos iiii.
Item pro navi in veniendo per lacum a Lucerea ad Altorfum, redeundo versus Mediolanum: libras v, solidos viii.
Item pro bove et famulis pro guida pro transeundo per montem Sancti Gotardi veniendo Mediolanum: libram i, solidos iiii.


(a) Segue vel depennato.
(b) Segue xxv depennato.
(c) Segue ad so depennato.