Registro n. 15 precedente | 1401 di 1468 | successivo

1401. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1458 marzo 27 Milano

Francesco Sforza fa sapere al Regolatore e ai Maestri delle entrate, a riforma della lettera con cui ordinava a Francesco e a Giacomino dei marchesi Pellegrini, di concedere ad Andrea pur lui dei Pellegrini, un terzo della provvisione loro accordata di 80 ducati annui. Decide che detta somma sia ripartita tra i primi due al primo gennaio dell'anno in corso e solo da allora vi partecipi anche Andrea per un terzo.

Regulatori et Magistris intratarum.
Non obstantibus aliquibus nostris litteris quibus vobis iniuntum sit quod ex provisione per litteras nostras ordinata Francisco et Iacopino ex marchionibus Pelegrini ducatorum silicet octoginta singulo anno terciam partem respondere deberetis Andree, etiam ex dictis marchionibus, nostre intentionis est, et volumus quod dictam provisionem, a die qua ordinata fuit usque ad kalendas ianuarii proximi preteriti, respondeatis et responderi faciatis suprascriptis Francisco et Iacopino tantum, a dictis vero kalendis ianuarii predicti in antea, ad nostrum usque beneplacitum, provisionem huiusmodi ducatorum lxxx singulo anno respondebitis et responderi ordinabitis predictis Francisco, Iacopino et Andree unicuique, videlicet eorum pro tercia parte, fieri proinde faciendo in libris Camere nostre scripturas opportunas. Mediolani, xxvii martii 1458.
Marcus.
Iohannes.