Registro n. 15 precedente | 163 di 1468 | successivo

163. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1452 aprile 28 Milano

Francesco Sforza vuole che il Regolatore e i Maestri delle entrate facciano assegnazioni sulle entrate dell'anno di Milano ai cittadini che daranno sovvenzioni per i soldati, ottenendo dalla Camera ducale e dal tesoriere ducale generale e dal tesoriere del Comune di Milano ricevute di pagamento.

Egregio et nobilibus viris Regulatori et Magistris intratarum nostrarum.
Ob incombentes nobis hoc tempore varias et graves expensas, et maxime pro expedictione nostrarum gentium armigerarum, pro quibus non exiguam pecunie quantitatem expedit, in presentiarum nos habere subvenerunt nobis mutuo et quidem gratis, ac etiam in dies subventuri sunt quamplures ex civibus huius inclite urbis nostre de nonnullis pecuniarum quantitatibus. Hoc igitur suum obsequium gratissimum habentes, atque intendentes quod ipsi subvenientes, securi reddantur de consecutione illarum pecuniarum de quibus, sicut prefertur, subvenerint iuxta factas ac fiendas eis per vos superinde assignaciones opportunas, contentamur ac volumus et mandamus quatenus illis ispis civibus, qui nobis anno presenti subvenerunt et subvenient, prout eritis avisati per dominos de Consilio nostro secreto, faciatis super intratis nostris premisse urbis dicti anni assignaciones quaslibet expedientes et necessarias de illis denariorum quantitatibus de quibus subvenerint, prout melius expedire videritis, approbantes confirmantesque et validantes eiusmodi tam factas quam fiendas assignaciones, et eas observacionem et executionem habere volentes proinde ac si nos ipsi illas fecissemus. Decernentes etiam et eisdem subvenientibus [ 100r] ac cuilibet ipsorum concedentes quod ex nunc, et seu quando sibi videbitur fieri et expediri facere possint a Camera nostra ac a thexaurariis nostro generali et nostri comunis Mediolani confessiones quaslibet pro solucione dictorum denariorum opportunas atque dictas assignaciones alienare, et in alium et in alios transfere, ipsosque denarios recuperare, etiam ante tempus solutionis eorum, prout eis magis placuerit ac melius convenire videbitur. Quiaque liceat datiariis intratarum predictarum solutiones huismodi etiam ante tempus facere eisdem subvenientibus, seu cui aut quibus dictas assignaciones alienassent tute, libere et impune, omni contradictione cessante, faciendo fieri pro premissis scripturas quaslibet necessarias et expedientes. Mediolani, xxviii aprilis 1452. (a)
Manu advene.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.


(a) A margine: Pro nonnullis civibus Mediolani.