Registro n. 15 precedente | 21 di 1468 | successivo

21. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1452 gennaio 19 Lodi

Francesco Sforza informa i Maestri delle entrate di aver assunto ai suoi servizi Tomaso da Rieti con lo stipendio mensile di cinquanta fiorini. Vuole che detta provvigione gli sia corrisposta dall'inizio del mese entrante; dispone inoltre che subito gli venga corrisposto l'anticipo di un mese.

(a) Magistris intratarum.
Sumpsimus ad servitia nostra clarissimum militem dominum Thomam de Reate cum mensuali provisione florenorum quinquaginta a soldis tregintaduobus pro floreno; volumus igitur et mandamus vobis quatenus eidem domino Thome de cetero in calendis presentis mensis incipiendo de dicta provisione, debitis temporibus, responderi faciatis, ordinando sibi de pecuniis ipsis aliquam assignationem mediantibus scripturis expedientibus, ubi vobis melius videbitur, ita ut debitum suum consequi et habere valeat. Laude, xviiii ianuarii 1452.
Ut autem de presenti iuvare se valeat quod eidem prestantiam unius mensis fieri faciatis, eum statim expediendo. Laude, ut supra. (b)
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.


(a) Precede Referendario depennato.
(b) A margine: Pro domino Thoma de Reate.