Registro n. 15 precedente | 24 di 1468 | successivo

24. Giovanni de Zeno a Cicco Simonetta 1452 gennaio 15 Lodi

Giovanni de Zeno, referendario di Cremona, comunica a Cicco Simonetta di non aver potuto trovare alcuna informazione circa Contuzo. È venuto invece a sapere che a Stefanino Zaccaria è stata una somma di ducati 113, lire 2, soldi 9, denari 2, invece dei soli 113 ducati che risultano all'ufficio di ragioneria del comune di Cremona.

[ 62r] Cicho Simonete.
Magnifice domine mi honorandissime, quemadmodum aliis meis magnificentie vestre scripsi de scripto dirrecto Contucio, vobisque remisso ipsis involuto, nulla hic haberi potuit informatio. Reperi, tamen, Stefanino de Zachariis, vigore unius mandati, cuius copiam magnificentie vestre mitto presentibus involutam tot ex debitis salis fuisse assignatum, qui capiunt summam ducatorum cxiii librarum ii, solidorum viiii, denariorum ii, sicut in ipso etiam continetur scripto, respectu solummodo ducatorum cxiii, ut apparet ad officium rationarie comunis Cremone. Si enim requisitioni vestre fuerit satisfactum per hoc gratissimum equidem mihi erit et, si aliquid ultra volueritis me fare facturum, rescribere habet mihi vestra magnificentia prelibata, facturo propere et libenter quicquid michi duxerit iniungendum vestra magnificentia prelibata cui me strictissime recomito. Data Cremone, die xv ianuarii 1452.
Iohannes de Zeno, Cremone referendarius.