Registro n. 15 precedente | 373 di 1468 | successivo

373. Cicco Simonetta al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1453 marzo 7 sine loco

Cicco informa il Regolatore e i Maestri delle entrate che il duca vuole che si paghi, facendo le opportune scritture, quella sindonis et simbasi quantitatem, per lire 330, acquistata per il duca a Ferrara dal familiare ducale Antonio de Tricio.

1453, die vii martii.
Domini regulator et Magistri ducalium intratarum, emit anno superiore Antonius de Tricio, ducalis familiaris, tunc Ferarie existens, tantam sindonis et simbafi quantitatem pro usu illustrissimi domini nostri, cuius pretium ascendit usque ad summam librarum 330 imperialium, de quibus idem Antonius super libris ducalis Camere debitor apparet. Contentatur igitur et vult prefatus dominus quod dicta pecuniarum quantitas pro expensa consumata ponatur, et factum proinde idem Antonio debitum, cancelletur, fierique ob hoc faciatis necessarias quaslibet et opportunas scripturas.
Antonius.
Matheus.
Christoforus.
Cichus manu propria.