Registro n. 15 precedente | 59 di 1468 | successivo

59. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1452 febbraio 12 Milano

Francesco Sforza fa presente di avere avuto dal ragioniere ducale Pietro de Brugnora una nota sottoscritta da Alessandro Lampugnani castellano finora della rocca di soccorso della cittadella di Alessandria, da cui risulta che Alessandro ha un credito di 86 lire imperiali . Vuole che lo si accontenti in parte dandogli lire 43 in modo che si rechi subito a Pontremoli, dove l'ha destinato a castellano della rocca Cacciaguerra.

[ 72v] Regulatori et Magistris intratarum.
Iuxta informationem, habitam manu Petri de Brugora, rationatoris nostri, subscriptam Alexander de Lampugnano, castellanus hactenus roche succursus citadelle nostre Alexandrie pro eo tempore quo ibi castellanus fuit, habet de predicta tamen ex defectu novitatum videlicet, cassationum et scriptionum quam monstrarum sibi factarum in summa libras 86 imperialium. Volentes igitur requisicionibus parte dicti Alexandri nobis factis in aliqua parte annuere, contentamur, de immediate tantum, videlicet de libris 43 pro medietate huismodi predicte sue liberacionem et absolutionem faciatis, faciendo ipsi satisfacere de qua Camere nostre creditor restat, ut sine mora Pontremolum accedere possit ubi castellanum arcis Caziaguere ipsum deputavimus. Mediolani, xii februarii 1452. (a)
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.


(a) A margine: Pro Alexandro de Lampugnano.