Registro n. 15 precedente | 665 di 1468 | successivo

665. Francesco Sforza al Regolatore, ai Maestri delle entrate e ai Collaterali generali 1453 gennaio 2 apud Marcharia

Francesco Sforza, ricorda al Regolatore, ai Maestri delle entrate e ai Collaterali generali, che il consigliere ducale Pietro Cota si è portato per servizi ducali a Genova. Vuole che calcolino quanto ha già ricevuto e ancora gli spetta e lo liquidino del dovuto.

Regulatori et Magistris intratarum ac Collateralibus generalibus.
Equitavit quemadmodum meminisse debetis anno proximo decurso pro serviciis nostris ad civitatem Ianue spectabilis Petrus Cota, consiliarius noster dilectus. Volumus, igitur, et comittimus vobis quatenus per vos diligenter, visis denariis per eum in huiusmodi andata sua receptis, et dicte eius andate, inspecto tempore, rationes suas expediatis, et fieri faciatis iuxta ordines Camere nostre, fieri faciendo scripturas et bullectas quascunque opportunas talem insuper adhibendo provixionem et diligentiam, quod restum andate huiusmodi sue sine mora consequatur cum iterum Ianuam pro negotiis nostris non paribus importantibus reverti habeat. Data (a) apud Marchariam, die ii ianuarii 1454 (b).
Zanetus.
Cichus.


(a) Segue ut supra depennato.
(b) In A 1453.